[188] EPISTOLA LXXXVIII. Clarissimo atque Doctissimo Viro D. SUFFRIDO PETRO LEOVARDIENSI, U.I.C. Regenti Bursae Coronarum apud Colonienses, Coloniam. S. Post quindecennalem prope peregrinationem reduci in patriam mihi, Clariss. SUFFRIDE, vix quicquam aliud antiquius ac prius hosce menses aliquot fuit, quam ut de IANI GULJELMII, B. M . communis quondam amici nostri, sobole postuma cum apud Prudentissimum & Optimum Virum Dn. ARNOLDUM BONNUM, praeclarum hujus urbis Senatorem, tum apud eos ad quos pertinere ea res aliquanto propius videbatur inquirerem. Et vero caussa quaerendi non una solum illa, quam modo attigi, mea cum doctissimo isto juvene a primis annis coepta & redintegrata in Galliis, ac confirmata testataque etiam animam agentis illius & loquela jam plane destituti amplexu; sed & partim peculiaris haeredum defuncti, partim reipublicae literariae negotium, & utilitas: quam omnino exigere arbitratus sum, ut ne gemina ista proles ( Ciceronem dico & Epigrammata GULJELMII) quae non solius mea, sed aliorum etiam, eorumdemque Nobiliss. Clariss. & Prudentissimorum virorum, qui plerique etiamnum superstites fida & sincere (id quod DEUM testor) adhibita opera suscepta atque adservata olim fuit, interiret aut intereat. Quaerenti igitur istas aliasque ob caussas hoc, quod dixi, mihi id datum responsi est, e quo, tametsi tot nunc annis, quibus Poëmata quidem communi omnium, qui Biturgibus eramus, GULJELMII amicorum, adeoque ipsius CUJACII consilio, Cl. MELISSO recensenda; Ciceronis vero edendi arbitrium, eorundem (excepto solius CUJACII, Germaniae nostrae thesaurum illum invidentis) voluntate cum Prudentiss. Senatore BONNO, tum haeredibus, adhibito aliorum Doctorum Iudicio, commissum fuit, nihil omnino actum esse, non sine ingenti animi dolore intellexi. Quia tamen, quo loco & apud quos Castigationes illae etiamnum salvae haereant, simul comperi, idcirco nondum equidem desperandum de summa rei, modo haec serio deinceps agatur putarem. Ad Poemata quod attinet, spero, Cl. MELISSUM neque spei nostrae, neque datae olim nobis, & nuper mihi per literas fidei suae defuturum. De Cicerone vero, auctor, quantum quidem in me est, haeredibus, GULJELMII etiam posthac exstiturus sum, ut tandem, vel tibi, aequis tamen conditionibus interpositis; vel alii docto ac Syncero viro, te, si libuerit consentiente certe citra praejudicium ullum tuum, illisque, quae ad te pertinere probabuntur, tibi restitutis, colligendus, resarciendus, &, si potest, edendus, concredatur. Quae omnia nunc breviter tibi, Vir Cl. eo fine significanda censui, primo, ut scias, caussae hactenus nihil esse, nihil posthac fore, distrahendae (quod & citra sugillationem ipsiusmet defuncti vix fieret) supellectis GULIELMII, cujus haeredes ea, quae vindicare jure poteris, denegaturi tibi non sunt: deinde ut intelligas, nulla in re tibi aliive cuipiam, cui negotium istud pari candore, atque mihi, curae & cordi fuerit, defuturum hic, quatenus tamen, id tum aequitatis ratio, tum ipsorum haeredum jus (quo profecto defraudari nec debebunt, nec poterunt) patietur, studium & operam meam. Vale. Lubecae XXVII. Octobris. Anno XCI. AUGUSTINUS KOCKERT U.I.D. |